- ANIMAM alterius jurandi ritus (in)
- in ANIMAM alterius jurandi ritusTillio observatus est l. 1. ubi inter alia refert, foedera, quae cum aliis Regibus Galliae sanciebant Reges, non ab ipsismet, sed, iis praesentibus, a quopiam ex Aulae Proceribus ad id delecto in corum animam iurata. Sic Priorem S. Martini de Campis coram Ludovico IX. Sacramentô in illius animan factô, inducias cum Henrico III. Augliae Rege pepigisse A. C. 1231. alias item inducias inter eosdem Reges, quendam de Proceribus, pro et coram ipso Henrico iurâsse, A. C. 1244. etc. Hinc in Actis Innocentii III. legitur de Philippo Augusto Rege Franciae. Faciens in animam suam iuramentô firmari, quod honorifice ipsam ut Reginam tractaret. Adde Probat. Histor. Vergiac. p. 105. et Matth. Paris p. 109. atque is tum usus apud Principes invaluerat, uti docet Car. du Fresne ex Epistola Wilhelmi Regis Siciliae ad Henricum II. Angliae Regem apud Rad. de Diceto A. C. 1175. Falcando l. de Sicilioe calamitatibus, Actis Hadriani IV. Pontificis apud Baronium A. C. 1155. Aclis Alexandri III. apud eundem A. C. 1177. Epistolis eiusdem Alexandri 51. 52. et Charta Iacobi Regis Maioric. A. C. 1284. Imo non Regum duntaxat hunc morem fnisle, sed aliorum quoque, patet ex Actis Innocentii praefati ubi nobilis quidam in animam Marcualdi Senescalli Imperii iurat p. 3. Iuratum quoque fuisle, in animam Universitatus, refert Gailielmus de Podio Laurentii c. 40. Quam in rem vide quae erudite congessit Car. du Fresne Glossar. in voce Iuramentum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.